352
SCALA
Sextus gradus dicitur Congelatio albi¬
ficatiua & naturaliter fixa¬
tiua.
Et est congelatio mollis induratio, humoris
occultatio, spiritus fixatio, diuersorum colli¬
gatio, homogeniorum seu homogenitatis re¬
nouatio, fugientiumque ab igne ad ignem con¬
ueniens adaptatio, vt ostensi tinctura vnius, &
natura extrauersiua perpetuentur in altero.
Et sciendum quod mortificatio grossi terrestri
in humido generatur nigredo, & constricto fri¬
gido humido in siccum generatur albedo.
Nam siccitas procedit dealbando, sicut humi¬
ditas denigrando calore mediante, quoniam
absque calore nutritiuo mundo est dare motum,
Rubeum vero est magis nigrum quam album
cum igne sine caliditate, Croceum de paruo ni¬
gro, & multo albo cum aere humiditatis.
Citrinum est magis album quam nigrum cum
multitudine aerietatis aquae desiccatę quam igne
quod de nigro non deueniens, ad citrinum, nec
ad rubeum nisi primo fuerit album, quia non est
transitus de primo ad tertium, nisi per secundum.
Et sciendum quod elementa non vniuntur nisi
in albo colore, Cumque album sit semicoctum non
exi¬