352
Adhortatio
constans.
Nebulosa
materia.
SCALA
mensione spirituali velut cinapium. Nam secundia,
tertia, quarta, vnum fiunt conuertendo quadram¬
gulum in rotundum. Vnde Alphidius. Igne sicco
& calcinatione sicca cum suo humore decoque siccum
donec fiat cynapium. Et vtrumque opus concordat
excepto quod opus album est opus hyemis, & ru¬
beum aestatis, quia opus rubeum maiori ignitione
indiget in triplo & cibatione acetosa in septuplo.
Et sciendum quod anima est vinculum spiritus,
sicut corpus est vinculum animae. Nam spiritus pe¬
netrat corpus, & figit, anima compulat in quibus est
summa nigredo & mors, quae nisi ablate fuerint
perpetue non erunt, ab aqua ergo extrahe suam ab
anima nigredinem, a corpore mortem expelle, fre¬
quenti irrigatione, sed quantum in humido solue¬
ris, tantum assando desicces, Quare dicitur coquę
& iterum coque & ne tedeat hoc plures reitera¬
re, videlicet denigrando, dealbando, & comple¬
tiue rubificando. Cum in opere fueris adsit assidui¬
tas, & patiam cum expectatione congrua, Cuius
finis commodum & letitia, absit etiam pigrities,
& negligentia & festinatio diabolica cuius finis
damnum & tristitia.
Octauus gradus dicitur, & est Sublimatio.
Quae non est in alembicum ascensio, sed ne¬
bulosę materiae notatio, seu in aqua deportatio.
Nam