352
135
TRACTA¬
TVS OPVS MVLIERVM
ET LVDVS PVERORVM DICTVS
incipit faustae.
Operis processio dicitur omne opus mulierum,
& ludus puerorum, Post ingressum operis
continuat subtilis indigator naturę diuae pro¬
gressum. Verba ergo ista non fabulosa sunt nec
contemptu digna, imo verba ista sic attendas quod
te non decipiant antiquorum librorum textus, qui
verba nonnunquam transponunt vt inquit Apu¬
leius philosophus in libro de secretis naturae.
Debet autem triplex ludus puerorum praecede¬
re opus mulierum. Pueri enim ludunt in tribus re¬
bus. Primo cum muneris frequenter votustissi¬
mis. Secundo cum vrina. Tertio cum carboni¬
bus. Primus ludus materiam lapidis ministrat.
Secundus ludus animam augmentat.
Tertius ludus corpus ad vitam praeparat: Ex
flore namque sanguinis fit, sal petra, cum primo ludo
puerorum. Quo facto restat ipsum animare, & fre¬
quenter cum suo compari in aquam soluere, cum
duobus, alijs puerorum ludis, qui necessarij sunt,
vsque ad tertium calorem nostri elixiris in opere,
ll iij
Sanguis sal¬
petur.