352
LVDVS
mulierum quod opus earum est coquere. Qui ergo po¬
test capere capiat. Praeterea lapis noster quem omnes
philosophi quasi erunt, in quo sunt prima elementa
mineralium, ei tinctura, calx et anima, spiritus, et cor¬
pus fixum & volatile, Mercurius non quilibet, sed ille
circa quem natura suas primas operationes incepit,
& eas primis operationibus determinauit, ad na¬
turam metallicam, sed imperfecte rem illam reliquit,
Si ergo ab illa re extraxeris, in qua inuenitur, et cum
ea inceperis operari, incipiendo in eo vbi natura re¬
liquit, imperfectum inuenies in eo rem perfectam
& gaudebis sicut dixit rex. Geber. Et hanc rem de
qua extrahitur lapis habent tam pauperes quam di¬
uites. Et est opus mulierum & ludus puerorum,
& flos eius est lapis. Recipe ergo in Dei nomine
rem illam, quae non est perfecta. Ex perfecto enim
nihil fieri potest quoniam species rerum perfecto¬
rum a sua natura non permutantur, sed potius cor¬
rumpuntur. Nec illa res ex qua noster lapis extrahi¬
tur, vel materia lapidis est ponitus imperfecta,
cum secundum artem ex tali scilicet imperfecto nil
fieri posset, ratio quia ars primas dispositiones na¬
turae inducere non potest. Sed ipsa est res media in¬
ter corpora perfecta & imperfecta et quod natura
in ipsa non perficit, sed tantum incepit hoc per artem
poterit reduci ad perfectum. Ideo Fledius philoso¬
phus dicit, Cum homo sit dignissimum creatura¬
rum