352
PVERORVM. 336
rum cuius gratia & amore omnia sunt condita ei¬
demque subiecta. Et illud cuius corpus non recipit
extimationem, quim in eo est quod sanitatem iuuentu¬
temque conseruat morbos atque languores ab homine &
metallis repellit, & omnem superfluitatem consumit. Et
hoc totum operatur nostrum elixir super omnes, Galieni,
Ypocratis, Auicennę, et aliorum philosophorum me¬
dicinas potationes, & confectiones quascunque etiam
lepram ab homine repellit. Hinc dicit Albert. in suis
mineralibus. Maxima virtus est in quolibet homi¬
ne, & maxime in capite inter dentes ita quod in sepul¬
chris antiquorum mortuorum inter dentes aurum
in granis minutis & ob longis saepius inuentum fu¬
it tempore nostro. Quia quod non possum esse nisi
in homine esset ista virtus mineralis, qui virtus mi¬
neralis est in nostro elixiri. Et ideo dicitur quod la¬
pis in quolibet homine. Et Adam portauit secum de
paradiso, ex qua materia in quolibet homine lapis
noster vel elixir eliciatur. Hinc dicit Arnoldus,
quod nuquam fuit intentio philosophorum, quod la¬
pis noster esset de principijs mineralium scilicet ar¬
genti viui fixi & sulphuris. Sed in corporibus per
fectis in quibus est perfecta commixtio, argentum
viuum fixi, & sulphuris viui optimi. Cum cor¬
pus commiscetur cum spiritibus fit vnum cum
eis ita quod nunquam ab inuicem separantur,
quemadmodum aqua commixta aquae quoniam