352
LVDVS
rum. Nec ergo noui alium lapidem qui huic assi¬
mulatur in effectu. Et in isto lapide continentur,
quatuor elementa, & assimilantur mundo & mun¬
di compositioni, nec in mundo alius reperitur la¬
pis pro nostra arte. Et quicunque alium lapidem
pro nostro opere quaesierit, eius intentio omnino
frustrabitur.
Qualiter lapis noster debet cognosci per
circumstantias.
Et si modo non intelligitis, lapidem nunquam
eum intelligetis.
Hali philosophus & rex in turba dicit lapis, no¬
ster inuenitur in omni tempore in omni loco, &
apud omnem hominem etc. Arnoldus de noua villa
dicit: Firmiter teneas quod expensae nostrae no¬
bilissimę artis, non excedunt precium duorum
aureorum, in prima sua emptione, id est opera¬
tione. Oportet tamen ipsam medicinam diu¬
tius assuesci super ignem, sicut puer super vbera
matris enutritur.
Idem Arnoldus dicit: Tres esse mineras in
quibus lapis noster extrahendus est. Ex quo¬
libet vegitabili potest argentum viuum elici, &
emanare, quod in se habet quatuor elementa, a quo
potest