352
PVERORVM. 138
potest fieri lapis phisicus. Ab alio vero non. Ve¬
runtamen scias quod Deus creator altissimus
creauit naturaliter, tres Mercurios principales, &
excellentissimos in mineralibus est vnus scilicet
solis & lunae.
Et in vegetabilibus, id est inter vegetabilia est
alius scilicet in vite. Tertius in animalibus, id est,
inter animalia scilicet inepate.
Ex his ergo tribus Mercurijs elicitur Mercu¬
rius viuus, quem philosophi quaerunt, habens in se
quatuor elementa, & quatuor colores. De quo ar¬
gento viuo sumitur, & praecipue fit lapis philoso¬
phorum. Melius enim argentum viuum siue mine¬
rale, siue vegitabile, siue animale est illud, quod est
aureum & clarum. Et tale argentum viuum est
assumendum pro nostro lapide quia color eius est
sicut ventus in ventre suo, vt dicit Hermes
Deuase siue ouo philosophorum, in quo la¬
pis noster ponendus est, ut igne
& arte perficia¬
tur.
Morienes. Si antiqui sapientes quantitatem
vasis non inuenissent in quo lapis noster ponere¬
tur, nunquam ad huius magisterij perfectionem
peruenissent
mm ij Hinc
Hinc
Ex quo la¬
pis constitiu¬
itur.