352
PVERORVM 139
Et ideo rex Hali de vase nostro loquens dicit: In va¬
se nostro fit passio, & ideo ad mensuram vnius librę
ponatur, & non plus quia in lapide nostro sunt ven¬
ti inter nostrum vas & materiam lapidis contenti.
Qui si non bene fuerint obstructi euadunt, Et sic
magisterium annihilatur. Morienes dicit: Accipe
ouum id est vas & igneas, percute gladio, animamque
eius recipe, haec enim est clausura. Philosophus di¬
cit. Conserua vas, et ligaturam eius vt sit potens in
conseruatione. Nam aqua quę prius erat in terra,
& fugere nequibat, redijt iam ad superiora vasis a
sua terra, & sic terra pariet aquam mediante ig¬
ne quae prius erat in suo corpore, id est, terra. Al¬
bertus magnus de generatione nostri lapidis sic dicit.
Locus est principium generationis, & locus generat
locatum per proprietates cęli quę proprietates influ¬
untur ei per radices stellarum. Et quod ibi virtutes ele¬
mentales & coelestes faciunt in vasis naturalibus
hoc idem faciunt in vasis artificialibus. Si tamen ar¬
tificialia bene formantur ad modum naturalium.
Hic dicit Plato, Sicut per motum firmamenti fit re¬
uolutio elementorum per quam reuolutionem cor¬
pora subtilia nituntur superius ascendere & id quod
ponderosum est manet inferius, sic quoque est in
pere peritorum alchimicorum. Necesse est ergo
bene munire vas per quod totum firmamentum in
circuitu suo reuoluitur. Nam id quod quaeritur in
mm iij