352
LVDVS
Hinc dicit rex Hali. Cognosce modum siue gra¬
dum vasis nostri operis, quod vas est radix, et prin¬
cipium nostri magisterij. Et idem vas est tanquam
matrix in animalibus, quia in eo generant & con¬
cipiunt generationem pariter & nutriuntur. Ideo
nisi vas nostri magisterij idoneum sit, totum opus
destruitur, nec lapis noster producit effectum gene¬
rationis, quia non inuenit vas generationi aptum.
Hinc dicit loannes Austri philosophus: Sufficit ti¬
bi lapidem in nostro vase mel ponere, & claudere
quousque totum completur magisterium. Quia au¬
tem amplius est, a malo est, quia propter superfluum
proculdubio argento viuo non vertitur in ru¬
beum, nec in album, Totum ergo residuum ad ar¬
tis occultationem in eo ponitur.
Verbi gratia: Ad generationem hominis ani¬
ma vegetabilis nunquam nisi semel imponitur ma¬
teria seminis, Si autem secunda vice imponeretur,
tunc vnum destrueret reliquum, puta propter san¬
guinis cruditatem, vel aeris ingressionem, aut matri¬
cis superabundantiam. Et ideo mulieres se multis
& varijs viris exponentes raro concipiunt. Ei ve¬
ro concipiunt pariunt abortum. Quia si cruda co¬
ctis, indigesta digestis supponuntur, foeetus non nu¬
triunt sed occidunt. Ratio est quia foetus de men¬
struali semine tantum nutritur, et crescit vsque dum
ad lucem producitur.
Et