469
DE MAGISTERIIS.
229
gma est elementaris aquositas, coloris aquei, ferè etiam saporis, &c. Aer co¬
loris citrini est, & virtutis penetrantis: ignis rubei & incidentis mordican¬
tisque efficaciae, terra nigri, vel cinerei, aut, prout ignem sensit, albi, rubei, &c.
Sed haec non sunt in omnibus eadem, vt dictum est, variante rerum natura. Ita
aer ferè citrini olei instar est, ignis rubei olei, terra vt alkali. Per phlegma sae¬
penumero educuntur elementa reliqua. Est enim aptum ad naturam serui¬
lem, mistis tamen rebus congruis, si ipsum per se non satis valet: alioquin et¬
iam in medicina vsum habet, vt phlegma nitri, vitrioli, &c. ad vlcera humida
in lue Gallica. Quae destillatione separantur facta putrefactione & digestio¬
ne debita, plerumque pro diuersitate elementorum diuersis receptaculis col¬
liguntur, quorum si occasio non est, possintque elementa à capite mortuo se¬
parata facilè segregari, etiam vno contenti sumus. Sed in mutatione vaso¬
rum attentione opus est.
Variat operatio secundum tenacitatem, aut facilitatem materiae. Itaque
aliquot classes separationis elementorum sunt constitutae, quarum vna est
metallorum, lapidum, vitrorum, &c. Alia plantarum, & carnium, &c. Alia hu¬
morum, alia succorum concretorum, quarum vnicuique ob vicinitatem sub¬
stantiae accedunt plura.
ELEMENTA METALLORVM EX PARACELSO.
Metallum potabile per aquam fortem ad oleiformem consistentiam re¬
dactum, perfunde duplo aquae fortis, quae respondeat cuiusque metalli natu¬
rae, & satis sit valida. Inclusum vitro forti, in fimo digere per mensem, postea
destilla leni cinerum igni, & abstrahe aquam totam: quod in fundo restat, de
auro, aurea marcasita, hydrargyro & cupro, ignis nominatur, cum quo ta¬
men est aer: de argento, & argentea marcasita, aqua, cum qua est aer forma
caerulea: de stanno aer instar olei citrini: de plumbo terra, cum qua est aer: de
ferro oleum obscurum rubeum. Caeterum hoc ipsum quod ita de singulis
remansit, resoluitur iterum, fitque potabile cum aqua forti, & in hac forma
seruatur.
Quod destillatione in receptaculum prolapsum est, elementa dici¬
tur continere diuersa, quae segregentur per balneum, cineres vel arenam:
veluti de auro & affinibus terra & aqua exijt: in arena exit prius aqua, terra
sequente. De argento prodit terra & ignis. In balneo separatur terra primùm
post ignis: de plumbo ignis & aqua sequestratur, quorum haec praecedit in
separando, ille sequitur agnoscendus colore suo. E stanno ascendit aqua,
gnis, & terra, quae in balneo eodem separantur ordine.
ELEMENTA MARCASITARVM SEORSIM.
Marcasitas potabiles cum aqua forti digere per mensem. Segrega for¬
tem.