352
LVDVS
per circularem transmutationem materia elemen¬
torum efficitur elementatum.
Hinc beatus Thomas de aquino de forma ele¬
mentorum, in eodem corpore coniunctorum ita
dicit. Vidi & feci per artificium natura cooperan¬
te. Nam accepi quoddam sulphur, quod erat natu¬
rae igneae, & transmutaui ipsum in aquam puram,
quam per artem iterum transmutaui in aerem &
in aquam, & cum volui transmutare in terram, vt
terra purior fieret, inueni quendam lapidem rube¬
um clarissimum dyaphanum & lucidum, & in eo
conspexi omnes formas elementorum, & etiam
eorum contrarietates in illa materia lapidis, nescio
qua ex virtute nisi ex appetitu.
Ex rubedine enim respexi formam ignis. Ex
dyaphanitate formam aquae & ex luciditate for¬
mam aeris.
Vnde Arnoldus ad propriam 10. dicit: Beatissi¬
me pater Hermes philosophus dicit, quod metalla
ex quatuor elementis consistunt, & quodlibet ele¬
mentum in sua materia, abundat ex quatuor ele¬
mentis, cum elementum simplex non nobis da¬
re actum sit. Etiam in materia metallorum opor¬
tet, quod elementa habeant vnam materiam com¬
munem corporum, quae sit communis formae ele¬
mentorum, ita vt per ipsa possint transmutari.
Et illa eadem materia quae erat aquae, sit aeris,
terrae