352
PVERORVM. 148
terrae, & ignis. Sunt ergo quatuor qualitates siue
virtutes progredientes ab esse elementorum, et quę
libet istarum potest dici de materia elementali.
& istę virtutes sunt, calefaciendi, infrigidandi, sic¬
citatis & humiditatis. Et duae istarum qualitatum
sunt actiuae scilicet calidum & frigidum, duae vero
passiuae, scilicet humidum & siccum. Sunt ergo
duo elementa per comparationem ad res elemen¬
tales scilicet ignis & aqua actiua, & quasi duo pas¬
siua. sicut terra & aer. Quantum ergo inter se sunt
actiua & passiua, et communicant in natura.
Hinc est quod vnum elementum com¬
municat suam qualitatem alteri, vt sic circulando
qualitatem illius possit conuertere in ipsum, &
transmutare. Est etiam sciendum quod commune
est omnibus metallis, quod ipsorum materia est val¬
de propinqua ad inuicem in natura, in virtute, &
potentia.
Hine dicit Albertus magnus: Quia in naturae
operibus didicit proprio visu, quod ab vno origene
fluunt aquae viuae, & in quadam parte fuit aurum
et in alia argentum, quę tamen materia fuit vna, sed
diuersus fuit locus in calore. Ideo diuersitas loci de¬
purationis & digestionis metalli diuersitatem se¬
cundum speciem fuerit operata.
Propinqui¬
tas metallo¬
rum