352
LVDVS
Recapitulatio totius operis Alchimiae,
et lapidis nostri secundum intentio¬
nem omnium philosopho¬
rum.
Plato dicit, Artifex nostri operis primo debet la¬
pidem soluere. Deinde coagulare, quoniam opus
nostrum nil aliud est, quam facere perfectam solu¬
tionem & coagulationem. Vnde Rosarius di¬
cit: Nisi quodlibet vertatur in aquam, nulla tenus
peruenit ad perfectionem. Ideo nunquam oportet
vti aliqua commixtione & contritione in toto no¬
stri operis regimine, sed solum versari circa aquam
permanentem, cuius vis est spiritualis sanguis, id
est tinctura sine qua nihil fit. Conuertitur enim in
nostro operatione corpus in spiritum, & spiritus
in corpus. Sic enim mixta in vnum reducuntur &
se inuicem vniunt. Nam corpus incorporat spiri¬
tum per sanguinis tincturam, quia omne quod ha¬
bet spiritum, habet & sanguinem.
Nam omnis res cuius radix est terra, et aqua, fit
moriens. Hoc est dicere, terra fit aqua, & vincunt
eum aquę qualitates, sic est solutio corporis, & coa¬
gulatio spiritus & econtra. Nam vnam habent
perarionem, quia non soluitur vnum, nisi coagule¬
tur reliquum. Ideo in principio operis tu ad una so¬
lem