352
LVDVS
temperatam. Quare honora lapidem nostrum.
Hermes dicit: Cum lapis noster ad suum termi¬
num peruenerit, nihil eo subtilius esse videtur.
Non ergo miremini, si corpora super coele¬
stia sunt in se incorruptibilia, cum in inferio¬
ribus, in natura incorruptibilitas sit reperta, nul¬
lique aliorum corporum inferiorum subiecta.
Nam si lapis noster staret in igne vsque ad no¬
uissimum diem, nunquam consumeretur, nec transmu¬
taretur. Et subdit idem Hermes dicens: Cum
ad eius finem perueni, tale gaudium mihi fuit, qua¬
le nunquam diebus vitae meae habueram, vi¬
dens, quod tanta essentia sine elementali materia in
his inferioribus possit detineri. O natura maxima
creaturarum, quę continet quod ignis non potest.
Qualiter medicina nostra lapidis curat
omnes morbos, & infirmita¬
tes, & modus uten¬
di ea.
Modus vtendi medicina talis est secundum om¬
nes philosophos. Si vis nostra medicina vescendo
vti, tunc recipe de elixiri nostro pondus duorum
florenorum ducatorum, ad vnam libram alicuius
confectionis, & commede de ista confectione in
hyeme pondus vnius dragmae, Quod si feceris, om¬
nes