352
PVERORVM 152
nes infirmitates corporales, ex quacunque causa
siue calida, siue frigida fuerint, depellit, Et conser¬
uabit sanitatem, & iuuentutem in homine, ac ex
homine sene facit iuuenem, & facit cadere canos
crines. Item nostrum venenum philosophicum
curat lepram confestim. Flegma dissoluit, sangui¬
nem mundificat, visum & omnes sensus acuit,
& ingenium miro modo super omnes medi¬
cinas philosophorum, Quare nostra medicina esti¬
mationem non habet, quoniam omnia facta sunt
propter hominem etc.
Praescriptus tractatus, est per quendam do¬
ctorem in famosa ciuitate Lyps commorantem,
ex vetustissimo libro exscriptus, Qui liber anti¬
quus, fuit quondam Caroli quarti Romanorum
Imperatoris, ex quo etiam laborare fecit lapidem
nostrum, & perfectissime adimpleuit. Qui etiam
multa monasteria diuersorum ordinum mul¬
tasque egregias collegiatas Ecclesias
& cathedrales erexit & fun¬
dauit etc.