352
Permutatio
Mercurij
nostri in
liam naturam.
VADE MECVM
quas scimus quod ipsa est ex natura Mercurij vi¬
ui & sulphuris, quia ipsa in igne non potest corrum¬
pi, nec in aqua nec in aere. Et habet proprietatem
soluendi & coagulandi, & attrahendi cum appeti¬
tu, & proprietatem expellendi & dirigendi, quae
omnia sunt ad perfectionem, & complementum,
& bonitatem rei animatae cum contrarijs passio¬
nibus, per quas passiones sumus certificati, quod
ipsa ex Mercurio & sulphure est, cum sint contra¬
riae operationes, quas nos facere siue excitare non
possumus sine proprietate illorum duorum, cum
dictę proprietates non possunt esse sine substantia,
sicut nec actiones sine materia.
Dicimus quod illa substantia non est aliud quam
sulphur & Mercurius, intellectum, secundum suam
compositionem. Ex quibus apparet, quod haec pri¬
ma materia omnium rerum vilium, quae per generatio¬
nem & corruptionem formantur secundum suam
compositionem. Quare tibi debet illucidari quod ip¬
sa est de natura sulphuris & Mercurij, non per hoc
quod Mercurius sit in tota sui substantia & natu¬
ra per respectum ad communem, sed in parte.
Item Mercurius iste conuertitur in omnem for¬
mam, & in omnem temperatam commixtionem, &
conuertitur in omnem naturam vel naturas, cum
quibus iunctus fuerit vel diuisus. Quia homo exit
ab homine, bos a boue. Item non est aliud fermentum
in