352
RAYMVNDI. 160
in mundo nisi sol & luna, quae sunt tinctura, cum
quibus coloratur Mercurius viuus, qui sine tali
Mercurio creditur tingere. Coecus vadit ad practi¬
cam suarum transmutationum, Quia sol in colore
solis tingit, luna in colore lunae. Si ergo cum Mer¬
curio sole et luna sciueris tingere, videbis magnum
secretum quod dicitur ignis noster.
Item dictum genus custodi ab omni combusti¬
one, & extrahe quintas essentias a minerali, vege¬
tabili, animali, in quibus propinquior reperitur
natura metallorum. De minerali patet, de ve¬
getabili diameter masculinus & luminaria ma¬
gna, quae est succus vitalis, & radix de lostralia, &
portulaca marina, Mercurialis & Chelidonia,
quarum naturae approximant multum naturae
minerali, & omnia quae sunt magis calidae & hu¬
midae naturę. Inter animalia est spiritus Basilisci et
Aspis, inter liquores, sanguis humanus, et pilimen¬
tum, & lac bestiarum, & humiditates viscosae. In¬
ter mineralia sunt sol & luna, quae sunt lapidis fer¬
mentum.
Et quanto approximat graduatur eum natura
magis, & participatcum illa, & quanto magis par¬
ticipat, citius per amorem naturae in illa coniungi¬
tur & conuertitur.
Item quidam proijciunt elixir cum magna abusione, quam
non integrauerunt iotum naturae cursum qui durat
Mercurius
noster du¬
plex.