352
162
TRACTATV¬
LVS ARISTOTELIS DE
PRACTICA LAPIDIS PHILOSOPHICI
incipit.
CVM omne corpus secundum philosophum
aut est elementum, aut ab elementis generatum,
nostro magisterio summe necessaria est ge¬
neratio, ipsa autem non nisi ex quatuor naturis quam sunt
quatuor elementa consistere potest. Elementa vero
quatuor sunt, aer, aqua, ignis & terra, sine quibus
generatio omnis priuatur effectu. Elementorum nan¬
que duo sunt lapidea, & duo aquatica, lapidea qui¬
dem sunt ignis & terra, aquatica vero, aer & aqua¬
Eorum quoque duo sunt amica, & duo inimica Ter¬
ra & aqua lunt amica, ignis & aqua sunt inimica.
Fac ergo pacem inter inimicos, & totum habe¬
bis magisterium. Sed pacem inter elementa facere
non potes, nisi per conuersionem eorum ad inui¬
cem. Ea autem ad inuicem bene conuertere est be¬
ne possibile. Quia vt dicit philosophus: De ap¬
titudine omnium elementorum, est, vt mutentur
ad inuicem. Nam ignis mutatur in aerem, & aer
in aquam. Sic ignis mutatur in aquam, & aqua in
terram, & econuerso.
ss ij
Quatuor
naturae.