352
ARISTOTELIS
Conuerte ergo elementa, & quod quaeris inue¬
nies. Nam nostra compositio vt dicit Morienes,
est naturarum mutatio, & earum, calidi cum frigi¬
do, humidi cum sicco admiscibilis connexio. Aquę
enim frigiditas, & ignis caliditas, aeris humiditas
& terrae siccitas adinuicem concorditer ligata, in¬
tegrum scilicet primum constituunt generatum.
Sunt nanque elementa, vt dicit philosophus circula¬
riter conuersiua. Et ideo generantur & corrum¬
puntur adinuicem, sed hoc quod non nisi operatio¬
ne & regimine perficitur.
Modi vero operationum sunt quatuor, puta, la¬
pidis dissolutio in aquam spiritualem, lapidis sepa¬
ratio in statum spiritualem, lapidis reductio in ter¬
ram naturalem, & lapidis desponsatio in calcem
spiritualem.
Lapidis dissolutio fit per contritionem, lapidis
separatio per distillationem, lapidis reductio per
incerationem, desponsatio per fixationem.
Primus igitur gradus nostri regiminis siue operis est
dissolutio lapidis in aquam spiritualem, vt dicit phi¬
losophus. Quoniam primus modus praeparatio¬
nis est, vt lapis fiat Mercurius. Ipse enim est pri¬
mum corpus operans in grossis rebus, vt reddat
eas ad modum suum. Si enim dimitteret res gros¬
sas in sua grossitie, & non subtiliaret ens, non dis¬
solueretur lapis, neque putresceret, Et ideo si aliud
bene¬