469
DE MAGISTERIIS.
233
& in loco frigido emergunt crystalli, qui sunt ignis, & fiunt interdum etiam
destillatione. Aquam abstrahe, & destilla per balneum. Terra in imo subsi¬
det. Quod destillauit, putrefac ad suum tempus. Destilla per balneum, & primò
xit aqua, secundò ignis.
E vino primum exit spiritus igneus, post aëreus, inde phlegma. Feces
phlegmate irrigantur & expectantur crystalli, vt in prioribus.
ELEMENTA TARTARI, CHALCANTHI,
salium, & similium.
Puluerata destillantur in retorta, donec phlegmate desinente spiritus
sequantur. Mutato recipiente spiritus seorsim excipiuntur, & igni aucto
proliciuntur vsque ad rubedinem, qua apparente, mutatur recipiens ite¬
rum, & plenè extrahitur. Terra est in fundo, quam repurgabis, aut ea subli¬
mata portionem subtilissimam excipies.
In receptaculo spirituum plaerumque aqua ponitur. Quod si factum
est, postea separanda aqua ab illis seorsim est: quanquam consultius sit phle¬
gma relinquere, & vno excipulo vtrumque capere, postea verò separare
seorsim. Phlegma etiam cineribus destillando educitur, reliqua igni
nudo.
Terram aiunt adhuc quatuor habere elementa. Haec separantur, &
sigillatim suis adduntur, vnde accipiunt acumen, veluti caput mortu¬
um, sublimatur cum sale ammonio, soluitur deliquio, liquor per re¬
tortam destillatur, exitque primùm dulce phlegma, postea spiritus, hinc
leum: terra in imo manet.
Sales sublimantur calcinanturu e: soluuntur in deliquio, & eodem mo¬
do separantur, qui iam est dictus.
TRACT. I. CAP. L.
De Magisterio principiorum.
Praeter separationem mistorum in elementa, alia quaedam est in PRIN¬
CIPIA, ideo inuenta vt potissimae mistorum vires exactius cognosce¬
rentur, in qua nempe parte latitarent magis, quaeque & quomodo possent
ad vsum transferri. Ita hîc conspicitur etiam materia patiens prima, caussa
informans, & procreans, seu primum motum in quouis genere suppedi¬
tans.
Magisterium principiorum est cùm principiatum compositum in
principia resoluitur denuò.
Principia verò sunt quibus primis res in quolibet mistorum genere est
facta, quae quia insunt, etiam certam materiam sibi substratam habent, in
qua vigeant, & cum qua educi possint.
Mani¬
ii 2