352
TRACTATVLVS. 165
forte albis. Feces vero quas fecit aer in sua distilla¬
tione omni vice collige, & cum supradicto igne ad
partem repone, aerem autem vt dictum est rectificatum re¬
serua deorsum, bene obturatum, cuius signa sunt,
gutta, et spissior aqua, calor intensior, & leuitas ae¬
rea, quia si ipsum praedictae aquę miscueris, superna¬
tabit. Et ideo dicitur aer oleum, pinguedo, et vngen¬
tum, adeps, & butirum, quod colorat, figit, & indurat
res humidas, quod colorat lapides non bonos, quod
etiam redigit mulierem in masculum, & leprosum efficit
mundum, ac dentes concucientes facit stabiliri.
Tertium quoque & quartum elementum sunt ignis
& terra, quę vt dicit Rasis, propter abbreuiationem
temporis in simul sunt praeparanda. Et ideo etiam
vt bona sit eorum commixtio, & non confundatur prae¬
paratio, et ne adurantur super ignis pugnam, et vt
vnus aliud bene tingat, et ideo pręparare eos bene
insimul est magis saluum & magis propinquum. Acci¬
pe ergo elementa terrae & ignis, coniunge, & tere,
& calcina bene accenso igne, recipe caute aerem in
illis remanentem, quia vt dicit Rasis: Aer qui a terra
tardius separatur preciosior habetur. Cum vero be¬
ne fuerit calcinata, & ab omni aere vacua, erit colo¬
ris pallidi, habilis ad pręgnationem. Si vero spiritus
in ea remanserit, subnigra manebit, & minus bene
operationi conuenit. Et ideo vt dicit Plato: Opor¬
tet te pro posse tuo separationem elementorum exer¬
tt
Oleum.
Mulier fit
masculus.
Nota bene.