352
Inceratio
quomodo
fiat.
ARISTOTELIS
cere, donec non remaneat aliquid de spiritu in cor¬
pore, nisi quod non sentiatur. Et signum huius erit,
cum nihil a corpore euaporauerit. Cum autem se¬
paraueris omnia elementa quatuor, separatione
recta erit appropriatum aeri, lucidum & tingens,
& corpus siccum super quo vincit substantia terrę.
Consequere ergo omni tempore partem cum parte,
et serua singulariter eorum vnumquodque, et hoc est
elementorum separatio recta, & depuratio completa,
Omnium nullo nostro operi necessaria est aqua, nisi can¬
dida, nec aer nisi croceus, nec terra, nisi pallida, &
subalba. Tunc enim est habilis ad soluendum aqua,
efficax ad ingrediendum, est aer superabundans
ad tingendum oleum. Diuide igitur lapidem tuum
in quatuor elementa, rectifica ea, & coniunge in
vnum, & totum habebis magisterium.
Tertius ergo gradus nostri operis est reductio la¬
pidis in terram naturalem, Quae quidem reductio fit per
terrę contritionem, & aquę super ipsam incerationem.
Inceratio autem aquę est partes terrae per calcinatio¬
nem priuatas humiditate in humiditatem reducere, &
ad modum terrae facere. Nam corpus siccum &
mundum est congruum ad potandum, quoniam
omne siccum appetit suum humidum. Liga ergo
mulieri ablactanti manus post tergum, vt non possit
affligere filium, appone super manus eius bufo¬
nem, vt ablactet eum donec moriatur, et fuerit mu¬
lie¬