352
Ignis lentus.
Nutritio.
Dealbatio.
Impraegna¬
tio.
ARISTOTELIS
parum, comburetur in fauillam. Idcirco postquam
infuderis aquam, decoque per hebdomadam, &
calcina suauiter terram, & ita hebdomadatim prae¬
parabis conterendo, irrigando, & assando, donec
totum redigatur in album. Et scito quod ignis len¬
tus in hac dispositione operis speiem salutis promit¬
tit, & quia terra fructum non gerit absque irrigatio¬
ne frequenti, Multoties irrigare, assare, inhuma¬
re huius negotij effectum summum constituit. Et quae¬
cunque emanant incommixta, seorsum repone, alio
quin omnia corrumpis. Oportet autem terram nu¬
triri primo paruo lacte postea maiori, sic est vide¬
re in insante. Et ideo ablue terram, contere et co¬
que eam donec de sua biberit aqua, quantum bibe¬
re possit, Vel donec ipsa terra fuerit sicut pasta, ad¬
haerens cum aqua. Ad hoc autem faciendum ignis
& azoth tibi sufficiunt. Et istud ideo, quia vt dicit
Morienes: Ignis & azoth latonem impręgnant,
abluunt & mundant, obscuritatem quoque ab eo
auferunt. Nam quanto magis aliquid ablutum fue¬
rit, tanto magis limpidius apparebit & melius. De¬
albate ergo latonem, & libros rumpite, ne & cor¬
da vestra rumpantur. Coquite siccum terrę nigrę
cum humido aquae suae, donec siccum bibat humi¬
dum, & totum habebis magisterium. Quia cum
aqua fuerit inspissata, & coagulata, erit terra foetu
impręgnata, & ad pariendum prompta. Combu¬
re