352
TRACTATVLVS. 166
lier mortua in igne, erit bufo grossus de lacte.
Pone ergo in vase suo terram superius calcinatam
& superfunde aquam rectificatam, vt dictum est,
coque lento igne per hebdomadam, & postea sua¬
uiter calcina decoctam materiam. Hinc superfun¬
de aliam aquam, vt prius, leuiter coque per heb¬
domadam, leuiter calcina, iterum repone cum
noua aqua ad coquendum. Sic iugiter facito,
donec terra exhauserit decuplum sui de aqua.
Nam omnes res aquam appetunt, quoniam
ipsa tam igni quam alijs rebus praestat alimen¬
tum, & dignum admiratione complectitur ar¬
canum. Est namque ipsa in vite vinum, in
oleastro oleum, & per ipsam in arbore fructus di¬
uersi generis transformantur. Sic etiam in terra
nostra ex aqua generatur, ipsa nanque est frigida,
& dicitur argentum viuum, quod in corpore mag¬
nesiae est occultatum & in eo gelandum. Itaque cum con¬
gelatur, cineri similis efficitur, quia terra desiccat,
& aqua humectat. Et ideo pondus est vbique notan¬
dum, ne nimia siccitas aut superfluus humor admini¬
strando corrumpat, vt videlicet tantum assando
decoquas, quantum dissolutio adiecit, & inhuman¬
do dissoluas, quantum assando defecit. Et ideo om¬
ni vice post calcinationem terrae superfunde aquam
temperate, nec multum videlicet nec parum, quia si mul¬
tum fuerit, fiet pelagus conturbationis, si vero
tt ij
Calcinatio
leuis.