352
TRACTATVLVS. 168
principio. Nam sulphur album & rubeum, vt di¬
cit Aristoteles, congelat argentum viuum in aurum
& argentum. Coniunge ergo opus tuum cum cor¬
pore, vt generet sibi simile, si hoc feceris erit yccyr
super alia corpora id quod coniungis, alioquin non
figetur, quia natura non continetur nisi in sua natu¬
ra. Et hoc ideo, quia vt dicit Plato: Natura natu¬
ram sequitur, et natura continet naturam, et docet
eam contra ignem praeliari. Fac ergo desponsatio¬
nem in virum & vxorem, & totum habebis magi¬
sterium. Sed praeparatio eorum vt dicit Auicen¬
na est: Vt primo virum ex vna parte, & vxorem
ex alia parte mundes, quatenus mudati a sordibus
melius coniungantur, quoniam si non praeparas
corpora non poterunt amari. Fac ergo pacem
inter elementa, vt conuenienti amplexu se diligant.
Nam acutum magisterium philosophorum impo¬
nit animam in calces corporum, tunc vigor spiri¬
tuum commminuit in minimas calces plumborum.
Item quando vis mittere fermentum in elixir, pri¬
us misce illud cum spiritibus, quoniam nisi hoc fa¬
ceres, non imprimeretur sua natura in ipsis.
Commisce ergo bene fermentum
cum elementis, & magiste¬
rium habebis.
FINIS.