151
PRAEFATIO.
Probare nos ab exordio de¬
cet, nostram Metaphysicam
legitimam prolem; & qua suis
alias adulterinas fore. Ne¬
gant moderni Physici Metaphysicique
pertinaciter quintam essentiam nostram.
Hoc nobis argumentum est optimum,
contra similes docendi suas opiniones
fore nullans. Quid coelum esse iudicabunt
isti? Negare nobis audebunt esse quin¬
tum esse quid à quatuor ut purum ab im¬
puris à Deò separatum, aut ignorare hoc
ipso fatebuntur? Dubium non est eos arca¬
num hoc non intelligere. Si coelum etiam
à quatuor primis essentijs separatum esse
nobis admittant, ergo quinta essentia?
Nisi dixerint coelum etiam fore quatuor
elementa, & essentias quatuor puras, ut
octo sint essentiae. Hoc ipso negabunt
coelum purùm existere, foreque dicent, ut
inferiora sint elementa. Nam puritas ab
unione dicitur hoc loco magis quàm à
sinceritate. Si quatuor elementa forent
in coelo; sicut inferius mixta: mixtim
etiam
A 5