151
PRAEFATIO.
etiam apparerent in eo prout hic, quod
minime fit. At unicum uidetur elementum,
plurimis ornatum coelestibus corporibus
ac tot quot mundus inferior: istis etiam
correspondentibus, ut effectibus suę cau¬
sae. Haec est uera separatio elementorum,
quam Alchimistas ueros imitari decet
purioris nempe substantiae ab impuris
elementis, ut superioris ab inferiore. Se¬
paratio uulgaris illa quę fit oleorum ab
aquis, & horum à suis terris, qualitatum est,
no elementorum. Vt si oleum, quod non¬
nulli aerem appellant à sua terra separe¬
tur & aqua, nil factum erit aliud, quàm
quòd elementa uiscosiora, pinguiora, ca¬
lidioraue, sint à suis qualitatibus per se¬
parationem earum facta. Nam cuiuis harum
partium quoduis inest elementum, quocumque
modo separetur. Saniùs ergo sic nomi¬
nandae sunt; uidelicet elementum cali¬
dum pro parte cui magis adhaeret ignis
calor: humidum, cui aquae magis humor:
frigidum, cui aeris frigus, & siccum cui
maximè terrę siccitas: quas quidem appel¬
lationes etiam usurpabimus infra. Sed ut
ad coelum redeamus, Istud incorruptibilem
esse