151
PRAEFATIO.
artificio, necessarium fuit eisdem uti princi¬
pijs quibus ipsa, quòd alia fabricare ne¬
queamus. At ubi suam terminauit Physi¬
cam, nos Metaphysicam inchoamus:
accipientes ea quae terminata perfectaque
naturaliter nobis reliquit & praepara¬
uit, ac ea supernaturali quodam artificio
plus quàm perficimus. Et quia coelum
naturae magnum tractare manibus non
possumus omne, nostris nec organis ele¬
menta cuncta concludere, cogimur ad
naturae similitudinem, & imitationem
ex naturalibus uenari magisterio nostro
separationis nostrum coelum ab impu¬
ris elementis nostris, ut Chaos nostrum
fabricemus: a quo nobis inchoandum
est opus hoc admirabile, quod naturae
magisterium excellere debeat. Iam, ni
fallor, intelliges cur dicamus Metaphy¬
sicam nostram, opus omne superare na¬
turae. Nam separatio coeli ab elemen¬
tis, aut prima diuisio Chaos, naturale
non fuit artificium, sed mere diuinum.
In eo tamen imitari naturam uere dici¬
mur, quod per modum corruptionis atque
generationis operemur in hac arte, &
eisdem