469
Huius vsus
esse dicitur
in lue Gall.
cum paraly¬
si coniuncta
item cum
varijs mor¬
bis errati¬
nii, &c.
Dicitur vti¬
lis esse ad
morbum Gall.
a mensium
retentione.
238
LIB. II. ALCHEMIAE TRACT. I.
Sal & sulphur hic praetereuntur, possunt tamen ex reliquijs peti.
Vel: Plumbi granulati libras duas, salis tartari, salis communis, anti¬
monij singulas vncias. Contunde & misce poneque in retorta loricata cum
receptaculo amplo ad dimidium lymphato. Da ignem lenem per horas du¬
as. Postea auge vt vas excandescat, itaque vrge per horas quatuor, & exibit
hydrargyrus in receptaculum; ex libra scilicet vna, vncia vna, vel amplius. Quod
collo haeret, commotione vasis excute. Porta.
(Hac via extractionis est. Sed facilè potest accommodari ad principiorum
segregationem, habita ratione sulphuris quoque & salis, & vt plus exeat hydrar¬
gyri: veluti ex hoc: particularum plumbi lib. 10. salis petrae, calcis tartari singul.
lib. ponantur in olla vitrata, affusoque spiritu vini optimo locentur ad vaporarium
calidissimum per sex dies; dicuntur inueniri septem librae hydrargyri.)
Hic mercurius, sal & sulphur nonnunquam ex vena diuite colliguntur,
& quidem potius cum in excoctis metallis potissima vis salium & sulphu¬
ris, quae in spiritu erat, absumta sit. Ita verò conficiuntur ex vena Sa¬
turni:
Galaenam redige in crystallos. Adde his parem salem ammoniacum.
In vitro locatis affunde acetum radicatum ad duos digitos. Putre¬
fac in fimo per dies quindecim, donec purpurisset materia repraesentans
pulticulae consistentiam. Adde farinam frumentaceam: forma globulos,
quos exicca. Cape cucurbitam, vel ollam, & pone in eo stratum ex cinere
sarmentitio cribrato & calce: super hoc stratum globulorum loca, idque vi¬
cissim donec tertia pars sit impleta. Reliquas duas musco sicco infarci. Hanc
cucurbitam inuersam pone super alia, quae tertia sui parte frigidam conti¬
neat. Destilla ita per descensum per gradus ignis. Mercurius cum sulphure
in vas subiectum rorabit. Separa vtrumque artificiosa sublimatione. Sal ex
phlegmate coagulatur cum quo crystalli sunt facti.
(Interdum crystallos venae plumbariae terunt cum sale ammonio: sublimant,
sublimatum coquunt in aqua dulci, voluntque in hydrargyrum abire. Alij parant
cum aqua boracis, aqua forti, oleo rubro vitrioli perfusi aceto stillatitio, &c.)
Mercurius stanni ex sua vena: Fit aqua fortis ex aere vsto, aerugine, sale
communi, arsenico albo, vitriolo, sulphure, calce viua, tartaro loto, cine¬
re saligno, ad aequales commistis, destillatione cauta adhibitis cohobijs. In
hâc locataminera stanni loco humido, intra tres menses dicitur abire in hy¬
drargyrum, cuius vsus ad transmutationes.
Aliàs calx stanni per sulphur facta, soluitur aqua regia. Aqua destilla¬
tur, affusaque alia digeritur per dies viginti ad calorem leuem. Destillatur.
Calx affuso aceto vini stillatitio maceratur per dies viginti. Abluatur benè
& soluatur. Inueniuntur grana arenosa, quae in pixide lignea adiecto aceto
saleque citò teruntur & agitantur vt coëat mercurius. Hic tandem colatur,
abluitur, & siccatur.
Metal¬