469
DE MAGISTERIIS.
239
Metallorum rationem sequitur & stibium. Destillatur ex eo aqua
fortiter. Hanc coagulant in salem. Caput mortuum sublimant in quartum
alembicum, & inuenitur sulphur inflammatile. Regulus soluitur in hy¬
drargyrum per tartari spiritum, more auri.
(In hoc principia sunt euidentiora, vt & in venis metallorum.)
Principia vitrioli: Destilla spiritum fortiter. Abstrahe phlegma:
quod est pro mercuriali principio. Salem quaere in capite mortuo. Spiri¬
tum cum aqua ardente digere & destilla saepius, quousque exeat dulcedo,
quae est pars sulphurea, quae etiam sua sponte enatat ad superficiem diu¬
turna maceratione. Spiritus coagulatus praebet partem mercurialem & sa¬
lem.
Talis processus est & in tartaro, & similibus.
Iubent coquere vitriolum in aqua. Sulphur innatans specie pingue¬
dinis abstrahitur.
(Salem vitrioli Zvingerus etiam nominat eum, qui ex capite mortuo spi¬
ritus destillati exit.)
Penotus coquit vitriolum in aqua & imponit ferri laminas, donec
rubedine obducantur, qua abrasa reponit illam, colligitque nouam, vsque
ad finem.
Aliqui sulphur vitriolatum vocant si coctum purgatumque calcine¬
tur, oleo misceatur, iterum calcinetur fortissimo igni, &c.
(Hic iam disceditur à natura hydrargyri longiùs, & pro mercurio habetur
quod aquae qualitates habet. Sed & tertium principium sal scilicet, cum terra mi¬
stum est, salisque naturam habet propinquius quam sal metallorum, quem fortè
rectius vitriolum, aut ex hoc alcali appellaueris. Ita & sulphur cum externo
congruit magis quàm in metallicis, vbi in excoctis ob fixitatem suam ab externe
discedit longius.)
Principia lapidum & gemmarum: Redige in calces solubiles. Sol¬
ue. Destilla lento igni. Exit aquosus humor pro mercurio. Reliquias mace¬
ra spiritu vini. Destilla spiritum. Refunde, & cohoba saepè. Tandem extra¬
hes sulphur forma olei, quod à menstruo separabis, & in suam formam si
placet, coagulabis. Sal in menstruo & capite mortuo inuenitur.
DE PRINCIPIIS VEGETALIVM.
Digere seu macera ea in suo menstruo. Destilla aquam, quae est mer¬
curialis. Feces tusas imbibe aquae parte & macera, seu putrefac in fimo per
mensem. Exige oleum, quod in suam formam coagula. Cum capite mor¬
tuo sal est: quem depurabis reuerberando, soluendo, &c. vt alcali. Ita no¬
minatim chelidonia & similes herbae separantur.
Prin¬
kk