151
LAPIS PHILOSOPHICVS.
solutio, generatio, & operatio: nisi quòd
ex prioribus imperfectius quod oriatur, quàm
ex posterioribus. Et mox atque per digestio¬
nem croceus color apparuerit, formas de¬
notat: azurinus uerò coelum nostrum; & qui
medij fuerint inter hos, coniunctionis me¬
dium coeli cum formis, illud ad perfectam
connectens medicinam; uel istam ad per¬
fectissimam. Generatio hoc loco diuersi¬
modè consideratur. (Verùm ut eius defini¬
tio ponatur, occultarum formarum est ma¬
nifestatio) primò prout est gradus perfectam
generans medicinam ex coelo formisque: se¬
cundò prout perfectissimam generat medi¬
cinam ex perfecta coeloque. Alio modo quum
incipit à dissolutione per alterationem &
digestionem ad medicinam transire perfe¬
ctam, & in ea terminum facit; finemque per¬
fectionis attingit minoris: aut ubi hinc tran¬
siens maioris perfectionis ultimum gradum
acquirit. Hac ratione posteriore percipi fa¬
cilè poterit maioris perfectionis magiste¬
rium, natura potius quàm artificio promo¬
tum, ab isto nihilominus excitatum in per¬
fectione minore, ubi magis quàm illa pro¬
fuit hoc. In posteriore magisterio si quidem
non aliàs, quàm foetus in mattice uel auis
in ouo generatio fit. Quapropter & ouum
philosophorum appellatur suo modo. Non
melius
C 2