151
LAPIS PHILOSOPHICVS.
melius intelligi potest hoc artificium, quâs
eo quod ex mixtione resultat materię cum
formis ad preciosos lapides, ut rubinos, sa¬
phiros, & uniones, qui fiunt in utero coeli
nostri philosophici mediante generatione,
cum eisdem uirtutibus quas à natura nacti
sunt naturales. Inde sequitur coelum hoc at¬
trahere posse uirtutes omnes in lapidibus
existentes, uirtute quidem unitatis uel suae
simplicitatis (aut ut melius dicam) magne¬
ticae uirtutis. Hac uia potest artifex egre¬
gius à naturalibus corporibus uirtutes eli¬
cere coelestes, & artificialibus uirtutibus
includere; medijs artis operationibus hu¬
ius. Nam quicquid impositum coelo fuerit
huic, soluitur, et si conuenientia solutae rei
fuerint addita, fiet id quod optatum esti
tiam ex pluribus unum. Ex hoc opere plu¬
ra colligi possunt, quae ad opus & artifici¬
um preciosorum lapidum attinent, mix¬
tione materiae, & formae cum coelo per
quas, &c.
Colores sunt in hoc artificio mutatio¬
nes apparentes, & primus eorum niger est.
Hic nobis indicat formas cum coelo concu¬
buisse, necnon hoc embryonem in utero suo
concepisse. Demonstratur etiam eo colore
dissolutionem suae perfectionis terminum
attingere. Tandem eo diminuto, alboque
post