151
LAPIS PHILOSOPHICVS.
Ex postremo gradu hoc potest percipi,
majus perfectum habere potestatem suam
speciem dupliciter multiplicandi, generan¬
dique sui sibique simile, uidelicet in uirtute
praedictis operationibus, & in substantia¬
rum externarum transmutatione. Minore
quidem longè perfectius est uirtutibus
perationibusque, tam in metallorum trans¬
formatione, quàm desperatarum apud om¬
nes infirmitatum penè medicos cura, quapro¬
pter majus perfectum non immerito uocatur.
Graduum & mediorum omnium quae¬
dam sunt intellectualia, ut Chaos, potentia,
operatio, generatio, digestio. Sensualia quae¬
dam, ut uinum & prima materia, corpus, for¬
ma, elementa, minus majusque perfectum, colo¬
res, fermentatio, separatio, quia sensibus ut
oculis percipiuntur. Alia uerò sunt sensualia
partim, & intellectualia, sicut coelum & om¬
nia media gradusque minoris operis. Et
pręterea quoduis prędictorum graduum
mediorumque suam retinet proprietatem,
sub ratione sua differenti: quarum quidem
proprietatum aliae sunt naturae, perfectio¬
nis artis aliae. Media proprietatem reti¬
nentia naturae, sunt uinum, & media quae¬
uis minoris operis, quae se habent ueluti
forma uniuersalis, & materia prima,
ratione proprietatis antedictae retentae.
Ex