151
LAPIS PHILOSOPHICVS.
Ex duobus istis oriuntur omnia media gra¬
dusque, mediante quidem artifice, non aliàs
quàm ab uniuersali forma, & à materia pri¬
ma oriuntur elementa composita, median¬
te natura.
Postquàm de gradibus & medijs maio¬
ribus dictum est, operę precium erit etiam de
minoribus aliquid in lucem adferre, suasque
definitiones ex opere minore producere:
ne practicam legentibus deficere quid ad¬
eius intelligentiam uideatur. Est igitur hoc
loco forma id ipsum quod in opere maio¬
re fore diximus. Verùm eius est hic differens
usus, eo quòd in formationem pręparatur,
non ad minus uel majus perfectum, & à la¬
pidis forma differt, quia suam conditionem
à forma, coelo, elementis, alteratione, mix¬
tione, dissolutione, generatione, coloribus,
digestione, fermentatione, separatione, &
operatione recipit.
Materia hoc in opere diuersimodè con¬
sideratur: Primò uniuersaliter accipitur: se¬
cundò pro claue philosophorum: tertiò pro
oleo: quartò pro sulphure per informanti¬
um oleum informando, scilicet inceratio¬
ne, ratione cuius lapis hic oritur.
Corpus accipitur hic pro corporibus me¬
tallorum imperfectorum, de quibus natu¬
rae sulphur oritur hoc operante claue phi¬
loso¬