151
LAPIS PHILOSOPHICVS.
Elementa considerantur dupliciter hoc
loco: priore, prout ignis agens exterius: po¬
steriore, sicut agens intrinsecus: ut ille qui
tractus est à perfectis in oleum, &c.
De alijs differentijs dictionum antea defi¬
nitarum, diuisionibusque scitu necessa¬
rijs. Cap. VI.
Natura corrumpens aliquod indiuiduum,
primò putrefacit hoc: postea sepa¬
rat elementa composita, quę sunt in
magis propinqua: postmodum istorum
quodlibet ad summam simplicitatem ad¬
ducit, & demum ad primam sui materiam:
quo peracto, corruptionis rota completa
est, ac à materia prima generationis rota su¬
mit exordium, ad elementa simplicia tran¬
siens. Postremò per istorum commixtionem
oriuntur elementa composita, ex quibus fit
subiectum elementatum iuxta propriam spe¬
ciem & formam, sub qua trahuntur eleme¬
ta ad indiuidui compositionem: & hunc de¬
bet artifex metaphysicus obseruare proces¬
sum, ut ubi natura finierit, ipse per corru¬
ptionis rotationem incipiat gressu retro¬
grado, scilicet à fine per medium tendens
ad principiu corruptionis rotę, medijs ad¬
hibitis.
D