151
LAPIS PHILOSOPHICVS.
hibitis, quae sunt calcinatio, dissolutio, pu¬
trefactio, diuisio, purificatio, &c. Deinceps
ad rotam generationis ueniendum est; cu¬
ius media sunt, mixtio, inceratio, decoctio,
&c. quae optimè disposita, sunt instrumen¬
ta lapidis: quibus etiam omnibus ritè per¬
actis, habebit quod optabat artifex.
Forma huius operis triplici statu consi¬
deratur. Primo, prout est prima causa. Se¬
cundo, prout artifex. Tertio, pro mediorum
quolibet alio.
Materia consideratur etiam tot modis.
Primo, pro subiecto, de quo Mercurius no¬
ster elicitur. Secundo; pro elementis. Ter¬
tio, pro sulphure naturae.
Coelum etiam triplicem hic habet consi¬
derationem. Primam, ut coelum majus. Se¬
cundam, ut Mercurius uegetabilis. Tertiam,
ut metallorum anima.
Dupliciter elementa considerantur hoc
loco. Primò simpliciter. Secundò compo¬
sitiuè.
Potentia uel alteratio tot modis differt;
quot sunt media diuersa. Mixtio significa¬
tionem habet quadruplicem. Primam, coe¬
li cum forma. Secundam, aeris cum aqua.
Tertiam, aquę cum igne. Quartam, aeris cum
aqua & coelo. Dissolutio solam unam habet con¬
siderationem, quę est inter coelum & formas.
Gene¬