469
240
LIB. II. ALCHEMIAE TRACT. I.
Principia piperis: Pulueri piperis affunde aquam alnorum ad tres di¬
gitos. Aprica in mense Augusto per dies nouem. Cola. Colaturam destil¬
la. Refunde destillatum capiti mortuo. Macera denuò per nouendium.
Destilla. Primam aquam seorsim excipe. Cum signum mutationis vides:
oleum excipe vase alio, quod, si vis, coagula in sulphur. Si aliquid aquae se¬
cum vehit, ad segregatum adde priori. Aquas confusas destilla ita vt duae
partes exeant, vna manente. Sine hanc stare per mensem in cineribus
calidis vase clauso. In fundo erit sal piperis ad cruditates ventriculi
tilis.
Alia salis pars extrahitur ex capite mortuo reuerberato, &c. Elemen¬
tum coniunctum pro sordibus habetur.
(Multa sunt in his quae physico non satisfaciant. Mercurius est aquosi¬
tas elementaris, quae cum in siccis sit absumta aliena humiditate est compensan¬
da; at hoc non est in principia soluere. Deinde dici posset, salem istum non
esse principium substantiae, sed transmutationis, &c. Sicut & oleum est essentiae
quinta magis, vt tota separandi ratio potius essentialis quàm magistralis vide¬
atur. Sed eiusmodi difficultates in superioribus partim sunt sublatae, & dandum
est aliquid artis consuetudini, quanquam non omninò placeat physico, qui ne sua
quidem volet castigari ad alienae artis arbitrium.)
Principia Guaiaci: Tessellas Guaiaci destilla. (vt nucis moschatae ra¬
menta ad oleum.) Destilla autem aquam. Hac abstracta, per descensum
lecundo gradu ignis circularis resinam elice. Reliquias calcina, & salem ex¬
trahe cum aqua.
Exire possunt ex libra vna ligni, aquae vnciae tres, gummi vnciae sex,
salis drachmae quinque: vt de impuritatibus sit residuum.
Nonnulli praemacerant scobem in balneo, destillant aquam. Mace¬
rant iterum in aqua sua antè paulò abstracta, & oleum prouocant. Caput
mortuum calcinant ad salem.
Principia olei oliuarum: Libras quatuor olei coque in lebete, do¬
nec incipiant redolere. Vbi refrixit, immitte in cucurbitam cuius orifici¬
um obstrue spongia densa, beneque luta. Imposito alembico commis¬
suris exactè obturatis, destilla igni lentissimo aequali. Exit aqua rubicun¬
da, cui si videris innare aliquid olei, cessa destillare. Apposito alio rece¬
ptaculo extrahe oleum totum, ne tamen nimis fluat, quod si accidat, ignis
est minuendus. In fundo restat materia crassa. Hanc perfunde aqua fon¬
tana in concha munda, vt si quid olei restet, id enatet, & separetur totum.
Aquam destilla. Destillatam coagula vitro forti. In fundo sal est coloris
purpurei, leniter purgans.
Aqua rubicunda dari potest ad calculum, sed insuauis est, & facilè pu¬
trescit.
Est