151
LAPIS PHILOSOPHICVS.
Notandum est in opere nullo metaphysice
chymico, certum aut determinatum spacium
temporis. Nam aliquando noster infans ori¬
tur citiùs, quum uidelicet calor per accidens
aequo fortior extiterit, & aliquando tardius
ob remissionem eiusdem, ut apparet in hu¬
mano foetu. Colores optima sunt indicia
huius artificij, quibus etiam regi debet. Vt
quum infans metaphysicus fuerit in disso¬
lutione, totusque liquefactus, incipit oriri
color niger, eo iudicabis ipsum in mixtio¬
ne fore, transiuisseque per alterationem. Et
postquam apparet croceus color, formatum
esse corpus existimabis, membrisque suis con¬
pletum. Apparente uerò colore postremo,
rubeo uidelicet, corpus cum anima iunctum
fore scito. Quo percepto, continuandus est
ignis, ut supra dictum est, ad ortum usque. Pro¬
ut hic de coloribus infantis rubei dictum est,
non secus de coloribus infantis albi iuxta
suas qualitates intelligendum erit. His indi¬
cijs artifex opus metaphysicum aggredi po¬
teritur absque metu, feliciterque perficere. Deo
tamen annuente, non aliàs.
De practica lapidis philosophici minus ar
dua. Cap. XI.
Cvjusuis corporis calcem accipe, huic
in philosophicum uas longi colli posi¬
tae