151
LAPIS PHILOSOPHICVS.
tae succum philosophicae clauis affunde,
quatuor ut superemineat digitis. Postea su¬
per cineres igne lento calefactos leuiter bul¬
liat naturali die. Postmodum in fimo calido
balneóue melius ut digeratur, materiaque
per subtiles partes separetur, puras uideli¬
cet ab impurioribus. Termino finito uas
eximes, à quo per modestam inclinationem,
suis ne turbetur fecibus, claram in aliud
quam effundes, coopertoque uase repositum
liquorem in fimum rursum ad digerendum po¬
nito: facta postmodum euacuatione, clauem
aliam priori similem affunde, ut superemineat
sicut antea diximus: bullire facias, & in fi¬
mum reponas, ut prius, &c. Toties operatio¬
nes huiusmodi reiterabis, donec à suis spi¬
ritibus corpus euacuetur. Si tibi clauis de¬
fecerit, euacuationum aquas omnes per alem¬
bicum destillabis igne lento, balnei nempe,
donec duas euacuationis partes habeas.
Huius aquae tantam quantitatem, ut supra di¬
ctum fuit, ad materiam affundas, continuando
processum hunc donec terra sit uacua: quod
sic experieris. Terrae parum per istius ad So¬
lem siccatae prius ponito super laminam igni¬
tam, si fumum emiserit, operationes dictas
iterato, quousque non fumet amplius. Eua¬
cuationis aquas humido calidoque loco re¬
pones, ut seruentur melius.
Mox
E 3