469
242
LIBRI SECVNDI AL¬
CHEMIAE
TRACTATVS SECVNDVS
DE EXTRACTIS.
CAPVT I.
De ente primo.
CHYMIAE tractatus secundus est de extractis.
Extractum est quod è corporea concretione, relicta crassi¬
ie elementari extrahitur.
Est que hoc quasi medulla & pars nobilissima substantiae
totius in elementis producta, & quasi seminata, in quorum
quoque sinu conseruata est, & ad nobilitatis suae perfectionem innutrita.
Habet quidem radicem quadamtenus ab elementis; vnde & existit fami¬
liaritas congenerationis & sustentationis: sed principaliter à vi creantis Dei
& per coeli occultos influxus porrò etiam in natura conseruantis dependet.
(Non ita factae sunt gemmae, succinum, planta, &c. Vt ex arenis compactis
lapis arenarius, sed vnumquodque pro se à benedicente Deo substantiae suae princi¬
pium, progressum & perfectionem in materia elementari accepit, ne putemus adeò
ludicram & puerilem rem esse mistionem naturalem, &c.)
Hinc extracta, praesertim nobiliora, aethereae & coelestis naturae di¬
cuntur aemula, beneque praeparata, & dextrè ad salutem humanam adhibi¬
ta, Deo simul benedicente, multum in re medica possunt.
Cum verò etiam ab elementis seu matricibus suis plaeraque quam ex¬
actissimè liberentur (nam in aequalis & in his est elaboratio) constat inde
quomodo à magisterijs differant cum quibus elementa potius manent (nisi
interdum negligatur quiddam, aut inter depurandum secedat) veruntamen
exaltantur ad aemulationem extractorum; deinde etiam quantas habeant
in celeriter iuuando ob subtilitatem essentiae penetrantem corpora tota,
praerogatiuas.
Caeterum illa crassities elementaris quae relinquitur, modò corpus no¬
minatur, modò caput mortuum, modò fex, recrementum, elementa, &c.
non
Nota verò
haec non ita
accipienda
esse vt stulti
Paracelsita¬
rum secta
intelligit,
exibilans ea
occasione
mnem philo¬
sophiam
ristotelicam.