151
LAPIS PHILOSOPHICVS.
pondus in hoc Opusculo declaratum, & se¬
cundum ordinem doctrinae maioris operis
atque practicam, ad minus perfectum opus
hoc perduci. Indeque fieri potest alia mixtio,
coeli nempe cum claue philosophica, gene¬
rationis artificio dicto. Postmodum ad da¬
tur minus perfectum supradictum iuxta pro¬
portionem operis maioris, & hac uia tran¬
situr ad majus perfectum, quod suam speciem
in substantijs externis bis quinque nume¬
ro millibus multiplicare potest, &c.
Aliùs practicandi modus.
Quorumuis eorum quae dicta sunt, in
mixtionem coelum, cum coelo uini rubei
uel albi, tartari ne por magisterium tracti se¬
parationis qualitatum ab elementis, cum¬
que forma uel forma positum, iuxta maio¬
ris operis doctrinam, obstructo uase ne¬
coelum fugiat calore continuò balnei co¬
quatur intermissione sine per dies aliquot.
Postmodum aperto uase, cum coelo forma¬
que dictis, de quorumlibet aere dictorum
ponatur, pro secunda coeli parte, coquatur¬
que tot ut antea diebus. His etiam finitis,
rursum aperto uase de coelo ignis quorumli¬
bet eorum pones tantum, quantum uini coe¬
lum fuit: obstructoque uase rursus continuo ca¬
lore: coquatur per alios dies quindecim.
Completo