151
LAPIS PHILOSOPHICVS.
Completo mixtionis artificio, transmutari
mixta uidebis in minus perfectum, colo¬
ribus mediantibus, iuxta quos artifex
pus gubernare debet, quousque ad perfe¬
ctissimum opus majus perueniat, quod
speciem suam in externis substantijs trans¬
mutare, multiplicareque sui ponderis milli¬
bus ter ualeat, &c.
De uniuersalitate Mercurij Philosophi¬
ci. Cap. XIII.
Quauis in elementata re Mercurius
hoster habetur: in aliqua tamen ita
remotus est, ut uita priùs humana defi¬
ceret, quàm ab ea separari queat: in alia
uerò tam propinquus, ut facilimae sit ex¬
tractionis, prout in illis quae supra capitu¬
lo proximo dicta sunt. Aliqui scientes ar¬
canum hoc, nempe Mercurium inesse qui¬
busuis, à lapidibus, paleis siliginis, flori¬
bus, & lignis extrahere conati sunt, at fru¬
stra, potiusque uitae suae finem, quàm inten¬
tionis attigerunt. Nonnulli proxima coe¬
perunt, ut chelidoniam, flores rorismarini,
mercurialem, lilium album, & ex eorum
succis per balnei fimique magisterium, no¬
strum extraxere Mercurium colore, pon¬
dere,