151
LAPIS PHILOSOPHICVS.
momentaneè metalla transmutat omnia,
iuuante quidem igne praedicto uegetatiua
sua potentia. Elementa corporum toties
destillari debent cum ipso menstruo ad
magnum lapidem, quousque sint fixa, &
menstrui nihil appareat cum eis actuali¬
ter. Vt ex dictorum conditione proprietate¬
que oriatur ignis fulguris instar ignis, me¬
talla quaeuis imperfecta subitò comburens,
risque formam aliam inducens perfectam, &c.
De abbreuiatione lapidis philosophici.
Cap. XV.
Tota uia mineralium in duabus consi¬
stit aquis, prior lapidem facit uolati¬
lem sine labore sineque pęriculo, posterior fi¬
xat eum & cum eo fixatur cum periculo. Quia
haec aqua trahitur ex menstruali quodam foe¬
tenti im massati ex rebus quatuor. Hac for¬
tior in mundo nulla reperitur aqua, morta¬
lis, &c. Maius periculum est, ne spiritus in
ablutione fugiant. Breuiori tempore pro¬
ducitur quàm caeteri lapides.
Animalis est qui uix finem habet, ob regi¬
mem elementorum, & maior in eo scientia quàm
in alio quouis lapide consistit. Lapis uege¬
tabilis quanquam plixus admodum existit, su¬
premae