151
LAPIS PHILOSOPHICVS.
premę compositionis etiam, debet nihilo¬
minus animalem sequi lapidem, quoad ra¬
rificationem elementorum, & rectificatio¬
nem: & ita praeparatus efficacior est animali.
Essentia quinta spiritus est in lapide mi¬
nerali mortificatiuus & uiuificatiuus.
In animali summa quandoque medicina
corporibus humanis existit, ut si tracta sit
ex languine potissimum.
In uegetabili tamen lapide spiritus essen¬
tiae quintae, restitutio iuuentutis est, & cor¬
poris humani ab omni corruptione con¬
seruatio.
Recipe ardentis aquae rectificatae, lib. ii.
& fermenti unc.i.pone in pellicanum, & in
digestionem dieru uiginti uel uigintiduo¬
rum: densabitur spiritus essentiae quintae
per fermentum, & in lapidem conuertetur.
Post congelationem, in fimo uel balneo sol¬
ues per noctem unam, & congelabis iterum.
Hoc ter fiat uel saepius, donec amplius coa¬
gulari nolit, at sicut oleum remaneat. Albo
cùm fermento non ita citò soluitur, sed coa¬
gulatur citius. Ista medicina transmutat
non aliàs quàm fuerit eius fermentum, &
non altius. Si cum propria terra fermenta
ueris, uniuersalis erit medicina, non tam ef¬
ficax tamen, atque cum fermentorum altero.
Si in praedicta aqua, decima destillatione
per¬
F 5