151
LAPIS PHILOSOPHICVS.
uel antimonij, qui lapidem potissimum
constituunt mineralem, cum spiritu quin¬
tae essentiae aquae nostrae ardentis benedi¬
ctae miscetur, qui spiritus est anima lapidis
uegetabilis: & hoc decies continuato (pu¬
ta post quintam destillationem) hoc est cum
ista mixtione semper noua materialia sint,
& optimè sicca prius quàm in aquam inij¬
ciantur. Post decimam destillationem im¬
pone aurum pondere supradicto in lapide
uegetabili per se, & in furnum philosophi¬
cum collocabis: decem diebus complebi¬
tur fixatio tota, quae in uegetabili per se uix
in uigintiquinque compleretur: quia spi¬
ritus unus alium densat. Excellentissimum
opus est hoc ad Alchimiam transmutato¬
riam, non ad medicinam. Facta fixatione
procede ad solutionem in balneo per se,
ut in uegetabili per se dictum est. Notan¬
dum erit, hunc lapidem ex mixtis non ita
cito solui, prout uegetabilis per se: uerum
citius quàm lapis mineralis perse. Tenet
ergo medium solutionis, quia fit nouem
diebus.
Oportet reiterare solutiones istas & con¬
gelationes saepius, ut medicina melius pe¬
netret. Ex plumbo philosophorum extra¬
hitur oleum aurei coloris, quo cum si mine¬
ralem uel mixtum, aut animalem post fixa¬
tionem