151
LAPIS PHILOSOPHICVS.
peracta solueris aurum, & postea siueris aquam
euanescere lento calore uel igne, hoc ipsum
loco demum humido reposueris, per se diebus
quatuor in aurum potabile soluetur, ad hu¬
manae sanitatis conseruationem. Et si cum eo
mercurium septies sublimatum cum uitriolo, ut
una sit auri pars, & argenti septem eius. Post¬
modum sublimaueris toties donec mercu¬
rius figatur, medicinam habebis tingentem
& penetrantem, &c.
Si huius auri sic dissoluti pars una pona¬
tur in ignem lentum per se diebus octo, cum
centum partibus mercurij, mixtum hoc to¬
tùm in aurum congelabitur. Hoc ipsum ex
parte spiritus aquae prouenit, quae in auri
solutione cum eo fixatur inseparabiliter.
Poteris hac uia miscere mineralia uegetabi¬
libus, & ex eis facere medicinam, hoc mo¬
do scilicet. Vegetabili destillato lapide us¬
que ad eam destillationem, qua toto priua¬
ta sit phlegmate, quod in quinta pleruque so¬
let contingere. Accipe uitrioli perlucidi bo¬
nique cum ęquali cinabaris optimę terito pon¬
dere, soleque siccari sinito, postea carboni¬
bus, donec omnis aquositas absumpta ui¬
deatur. Affunde tandem aquam, & igne len¬
to prius destilla, post aucto paulatim, ut in
aqua philosophorum acuta solet fieri. Spi¬
ritus essentiae quintae uitrioli, & cinabaris
uel