DE
EXTRACTIS.
245
Paracelsus
nominatim
in
Smaragdo:
Mineram
Smaragdi
in
alcool
reductam,
calcina
per
salem
solutum,
donec
albescat,
&
soluatur.
Solutum
pone
in
phiolam,
&
adhibe
ad
ignem
nudum,
vt
materia
à
fundo
sublime¬
tur,
idque
tamdiu,
donec
spiritualis
natura
abeat
in
corpus,
&
relabatur
ad
fundum,
sicut
liquor
mellis.
PRIMVM
ENS
SVLPHVRIS,
&
similium.
Venam
sulphuris
macera
in
sale
soluto,
&
facito
vt
in
aquam
secedat
quod
purum
est.
Aquam
destilla
quater,
&
exit
albedo,
in
qua
est
primum
ens
sulphuris,
Paracelsicae
descriptiones
tyronibus
sunt
valdè
obscurae.
Si
quis
assequi
ne¬
quit,
potest
hoc
modo
procedere.
Nolumus
enim
interpretari
Paracelsica,
ne
futi¬
libus
hominibus
occasionem
rixandi
demus,
quasi
autorem
non
simus
assecuti,
quem
tamen
&
ipsi
alius
sic,
alius
aliter
declarant,
&
nescio
quae
quisque
sibi
in
illius
verbis
mysteria
quaerat.
Venam
sulphuris
à
venenis
liberam
tere,
&
elue
diligenter.
Tri¬
tam
laeuiga,
affunde
spiritum
vini
cum
sale
tartari
exacerbatum:
pone
ad
digestio¬
nem
ad
suum
tempus,
quo
videris
colorem
&
consistentiam
vini
mutatam:
effunde
reposito
alio,
&
sic
procede
vt
supra
more
tincturarum.
Abstrahe
postea
vini
spi¬
ritum
destillando.
Ens
primum
edulcora,
si
exaltare
vis:
affunde
nouum
spiri¬
tum,
sed
non
exacerbatum,
circula,
&
destilla
aliquoties,
donec
exeat
per
alem¬
bicum.
Exibit
facilius
cum
caphura,
&c.
PRIMVM
ENS
HERBARVM.
Herbam
tusam
in
pultem
include
cucurbitae
Hermeticè
obsignatae:
digere
in
fimo
per
mensem:
ex
hoc
colloca
in
arenam
item
per
mensem,
se¬
para
purum
ab
impuro
per
colatorium:
purae
parti
in
cucurbita
affunde
sa¬
lem
solutum.
Clausa
diligenter
digere
ad
solem
per
mensem.
In
fundo
li¬
quor
erit
spissus:
sal
innatans
separatur.
Paracelsus.
PRIVM
ENS
ANIMALIVM.
Foeturam
ranarum,
(oua
formicarum,
oua
auicularum,
&c.)
contunde
probè,
&
succum
exprime.
Fiat
sedimentum
per
quietem:
Aquam
modicè
effunde.
Reliquiis
misce
salis
puri
quantum
satis
(parum)
digere
per
men¬
sem,
affunde
vini
spiritum,
beneque
moue,
&
macera:
destilla
per
alembi¬
cum
cum
cohobiis:
destillatum
coagula.
Ita
&
è
sanguine
petitur:
è
vino
&
pane
fit
per
putrefactiones,
expressiones,
digestiones,
destillationes,
&c.
TRA¬
Est
ferè
via
extracti
suc¬
ci.
Cur
non
&
restes
ani¬
malium.