151
LAPIS PHILOSOPHICVS.
festauratorem, duo sub unitatis contenta si¬
militudine ponere, quibus miranda fiunt
ex naturalibus opera supernaturali magiste¬
rio. Prius uocat superius, id est coeleste, per
quod coelestes aquas intelligere possumus.
Alterùm inferius nominat, idque possu¬
mus ad aquas referre terreas, quas unam &
eandem aquam fore dicit: nam exuna &
eadem substantia sunt, & natura non diffe¬
runt, sed accidente solùm, id est pręparatio¬
ne. Per medium aeris namque superiores uim
solutiuam acquirunt, inferiores uerò ter¬
medio coagulatiuam, quę quidem actio¬
nes, accidentia sunt, non substantię. Vide qui
hoc Hermetis dictum exponat Io. Trite¬
mius, naturalium philosophorum excel¬
lentissimus. Vnarius (inquit) non est nume¬
rus, & ex ipso numerus omnis consurgit.
Antequam enim aqua coelestis, cuius men¬
tionem fecimus, in duas partes diuidere¬
tur, una fuit, nec per separationem in uasa
duo diuisa: uerum per introductionem di¬
uersorum accidentium; ut audistis. Hac ra¬
tione tantùm, unarius factus est binarius nu¬
merorum omnium primus, ut ait idem Tri¬
temius. Est numerus, & numeratur, & non
est numerus, & non numeratur. Non nu¬
meratur, quia natura simplex est, & acci¬
dente compositum. Ideoque numerari non
potest,