151
LAPIS PHILOSOPHICVS.
principia omnino secretissima, quae nul¬
lus philosophorum literis aliter quàm
occultissimè, inuolutisque mysterijs de¬
nodauit, ne ad prauorum noticiam homi¬
num peruenirent, & per illa multa parra¬
rent mala. Sunt autem ista principia in¬
tellectui hominum difficilia nimium, & so¬
li homini ab astris, arte, ingenio & natura
speciali conditione disposito peruia, sine
quorum cognitione perfecta, nihil profi¬
ciunt in magia operantes. Te autem, Il¬
lustrissime Princeps, in magicis & occul¬
tis naturae uirtutibus, non solùm per de¬
siderium occupatum, sed etiam apprimè
eruditum & expertum fore, tuus mihi di¬
xit orator. Ego quidem an ista principia ha¬
beas, cùm nesciam, mitto gratiae tuae duas
epistolas, quas dudum scripsi amicis ra¬
tionem scire secretorum meorum cupi¬
entibus. Eorum explanationem per lite¬
ras dare difficile est, nisi totius magię funda¬
mentum, rationes, operationes, modum, & ordi¬
nem, non epistolis, sed libris magnis uelim
explicare: quod occupationes meae, prohibent,
& breuitas temporis non admittit. Verùm si
tua uelit Serenitas, ut opus, licet arduum ual¬
de, aggrediar, me facilè prouocabit, non par¬
uo temporis spacio tamen absolui potest.
Vehe¬
H 4