151
LAPIS PHILOSOPHICVS.
Vehementer enim laetor, & gaudeo, te his
artibus & studijs delectari, quae solos Prin¬
cipes decent, quaeque Reges ueteres, atque
praecellentes Imperij Duces amauerunt.
Nec hodie Principem uiuere crediderim
(oratoris tui miranda relatione inductus)
quem aut tibi praeferendum in his iudicem,
aut cui secreta mea, & quicquid in magicis
sum assecutus maluerim aperire. Quid
nim pulchrius, quid utilius, quàm Princi¬
pem genere, rebus & sapientia insignem
inuincibilemque exposcam eis delectari
studijs, quorum usu Reges, & Principes
lim sapientes & potentissimi, caeteris in
terris omnibus metuendi facti sunt? Non
solùm his studijs mirabilibus potentes me¬
tuendi sunt effecti, subditasque sibi gentes
prudentissimè gubernarunt, sed etiam cum
diuitijs, honore, felicitateque nomen ac¬
quisiuerunt aeternum. Vtinam Reges &
Principes nostri temporis omnes, tuae Se¬
renitatis studium imitarentur: quàm bene
Res publica regeretur, quamque felices
existerent in hoc seculo Magnates, & post¬
modum in aeterna uita? Magia siquidem
naturalis non solùm effectus operatur uisi¬
biles, sed etiam in intellectum ipsius ho¬
minis in ea periti mirabiliter in cognitio¬
ne